- LUNA
- I.LUNAHetruriae opp. maritimum, Plin. l. 3. c. 5. fecundissimis candidi marmoris fodinis, quod ab eo Lunense dicebatur, olim nobilitatum: ad ostia Macrae fluv. nunc excisum, cui Sarzana ad 3. mill. pass. in Episc. dignitate successit: inter Lucam 30. et Genuam 65. mill. pass. Fuit una ex 12. priscis Tuscorum coloniis. Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 586.—— Quorum qui maximus aevoAruns incoluit desertae moenia Lunae.Idem l. 2. v. 427. In hoc opp. casei genus consiciebatur magnitudinis potius, quam bonitatis nomine nobilitatum: quippe quod ad singula milia pondo non raro premeretur: Unde inter servorum obsonia numeratur a Mart. l. 13. in Xenys Epigr. 30. cuius Epigraphie Caseus Lunensis.Caseus Hetruscae signatus imagine Lunae,Praestabit pueris prandia mille tuis.II.LUNARomanis quoque Anna et Iana, an a luendo dicta, an a lucendo? a Diod. Sic. Antiqq. l. 4. c. 5. fingitur, cum Sole, ex Thea sive Matre Magna et Hyperionenata: aliis illam eandem cum Diana, Apollinis sorore facientibus. Et. ut et Soli, primus aedes Romae consecravit, T. Tatius Sabinorum Rex et Noctilucae nomine culta est, in colle Palatino. Neque minus apud Graecos sollenni religione fana ei erecta sunt, eiusque victima taurus erat. Hanc, quoties eclipsin patiebatur, toties veneficiis deduci credentes, cymbala pulsabant, ne magas in cantatrices audiret, quod quoque apud hodiernos Persas obtinere, docet P. de la Valle Itin. Tibull. l. 1. Eleg. 9. v. 21.Cantus et e curru tentat deducere Lunam,Et faceret, si non aera repulsa sonent.Bellorum ea Praeses olim habita, unde victores arma captivis detracta illi cremabant, T. Liv. Dec. 5. l. 5. Neque proin unquam sine castrorum tumultu deliquium subiit, cuius celebre exemplum, vide apud Tac. Ann. l. 1. c. 28. Imo inter prodigia numeratum, quod bello civili Pompeii et Caesaris. Petron Edit. Gon. sali de Salas p. 64. Edit. Bosch. c. 82. v. 9.—— Plenos extinxit Cynthia vultus.Apud Hebrae os Idololatras, pro summo Deorum habita est, et Soli, qui feminino genere ab illis effertur, praelata: quod idem apud Germanos, populosqueve omnes Septentrionales in usu fuisse, vide in voce Mona. Hodie dimidiata, apud Turcas praecipuo in honore, eorum proin insigne est: an ex occasione somnii, quod primi Imperii Turcici conditoris genetrix, Lunae splendorem e sinu suo prodire in universum orbem vidit, Lips. Mon. et Ex. Polit. Eadem effigie Senatorum apud Rom. calcei olim distinguebantur, Stat. l. 5. sylv. 2. v. 27.—— Genitum si Curia sensit.Primaque patriciâ clausit vestigia Lunâ.An ut hoc pacto Imperii vices, an ut vetustatem generis sui denotarent; an potius Lunula haec centenarii nota fuit, ut hoc pacto appareret, a centum Senatoribus primis, quos Romulus instituit, oriundosillos esse. Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Ros. Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. Similem Persarum tiaram figuram habuisse, patet ex Sidon. Apoll. Carm. 2. v. 51.Interea ac Susa tremunt, ac supplice vultuFlectit Achaemenius lunatam Persa tiaram,De cultu eius ut addam: Ei tauro (ut dictum) faciebant, sicut Iunoni agnâ. Ceterum, uti sub Solis numine omnes naturales, Deos mares, ita sub Lunae omnes Deos feminas coluit antiqua superstitio. Docet id Apuleius Miles. l. 11. cum ait: eam multiformi specie, rituvario, nomine multiiugo a toto orbe veneratam. Omnes enim Deos inde deducit, Cererem, Deûm matrem, Minervam, Venerem, Dianam, Proserpinam Iunonem, Bellonam, Hecatem, Rhamnusiam, Isidem. Apud Sidonios culta est sub nomine Astaroth, 1. Reg. c. 11. v. 5. et 2. Reg. c. 23. v. 13. Unde Lucian. de Dea Syria, Α᾿ςτάρτην δ᾿ ἐγὼ δοκέω σεληναίαν ἔμμεναι, Astartem Lunam esse opinor. Nec obstat quod Augustin. super Iud. quaest. 16. Astertem Iunonem vocat. Iuno enim cum Luna non raro confunditur. Hinc utraque Uraniae nomine venit: et quemadmodum Luna, respectu luminis sui Urania, ita respectu minorum siderum Α᾿ςτρεάρχα dicitur, h. e. Regina Planetarum, s. ut Horat. ait, Siderum Regina; quem admodum de Iunone Virg. Aen. l. 1. v. 50.—— Divûm incedo Regina.Proin non immerito creditur fuisse, Regina caeli, cuiusmentio Ier. c. 7. v. 18. et c. 44. v 17. Porro, annon Luna erat, quam, dedicatis ei singulorum mensium Kalendis, venerabantur prisci: At Iunoni illas dedicârunt, quae proin Kalendaris dicta est, etc. Nec omittendum, quod Macrob. narrat de Lunae cultoribus, Sat. l. 3. c. 8. viros illi femlneo, feminas vero virili habitu sacra fecisse, nempe ambigui sexûs Luna erat, unde modo Lunus, modo Luna priscis appellata. Non absimilem idololatriam in cultu Veneris prodidit Iul. Firmicus de errore prof. Relig. c. 4. Quo respexisse Deum Deut. c. 22. v. 5. cûm prohibuit, Ne esto instrumentum utrile super feminam, neque induito vir vestem feminae: putat Mamonides in More Nebochim parte 3. c. 38. Vide Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 4. c. 6. et supra in Ciun. De opinione vero vulgi, quâ in Eclipsi Luna avelli astris, et tinnitibus aeris iuvari, item quâ vapulare a Magis, credita. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 6. v. 685. et seqq. it. acclamatione Vince Luna; aliquid etiam hic, ubi de tinnttu ut et plura hanc in rem, infra in vocibus Neomenia, Novilunium, Plenilunium; it. supra Cavum sidus. Per tralationem poetis curvatura omnis Luna dicitur, ut Patritia Luna, in calceis Patriciorum, Stat l. 5. Sylv. 2. v. 28. l. 2. Sylv. v. 13. Lunatae Liburnae, apud Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 534. Lunataaequora, in Surrentino Pollii: Lunatum agmen Amazonum, ac incurvis peltis, eidem Stat. Theb. l. 5. v. 145. Lanata eburneo dente monilia, l. 9. v. 689. Lunata ura aprorum l. 3. etc. Pulchre Propert. in pugna Actiaca, l. 4. Eleg. 6. v. 25.Tandem acies geminas Nereus Iunârat in arcus,Armorum et radiis picta tremebat aqua.Vide iterum Barth. d. l. v. 267. et passim alibi, nec non infra Mithra. Nebo, Selenites, Talchum.III.LUNAnomen illustris in Hispania Fam. quae Pimentelliae stirpis ramus est. In qua Vasco inprimis Martinus Pimentellius, in praecipuo honorisgradu, apud Alphonsum III. Portugalliae Regem, viguit, sed eo ininmicorum odio deiectus est. Eius pronepos Rodericus cogn. Bonus genuit Ioh. Alphonsum, cui Henr. III. Castellae Rex Beneventum s. Benavente, cum tit. Comitis concessit: hoc Rhodericus Alphonsus natus est, pater Ioh. Alphonsi, in quo Com. de Maiorga titulus coepit, atque Alphonsi, Alphonsus, ex minori fil. Petro Dn. de Villafafila, avus exstitit Bernardini I. March. de Tabara et reliquorum satoris. Maior vero eius fil. Rodericus Alphonsus Lud. March. de Villa franca (cuius filia, Maria, nomen Pimentellium et Villam Francam Toletanis intulit) atque Alphonsum Com. Beneventanum: hic, Antonium Alphonsum, reliquorum Comitum satorem atque Petrum Phil. II. gratiâ Marchionem de Viana, in Gallaecia, creatum ac novae lineae caput, genuit. E quibus Antonius Alphonsus Pimentellius, primus Comes de Luna et de Benavente dictus est, utpote patri genitus ex Catharina Quinnones Com. de Luna, cuius Maiores sichabent. Bernardinus de Quinnones Com. de Luna, ex Isabella (filia Alvari Perezii Osorii March. de Astorga) pater fuit Francisci, mariti Mariae Mendozae, et ex ea patris Claudii: quo et Catharinâ Pimentelliâ (filiâ Alphonsi, nepte Roderici Alphonsi) genitus Lud. Mariam sibi iunxit Cortesiam (filiam Ferd. Cortesii March. del Valle) at que ex ea suscepit praefatam Catharinam, quae nupta Ioh. Alphonso Pimentellio Antonium Alphonfum, de quo itidem dictum, genuit. Huic vero Maria Pontia de Leon (filia Roderici Pontii de Leon Dn. d' Arcos) peperit, Ioh. Alphonsum Pimentellium Com. de Mayorga, Rodericum Alphonsum Pimentellium, Claudium de Quinnones et Lud. Pimentellium, quiomnes circa A. C. 1618. floruêre. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte 2. p. 83. De Alvaro vero de Lunae, qui Ioh. II. Castellae Regis gratiâ per 30. Annos floruit, tandem vero e felicitatis hoc apice deturbatur, capite tandem plexus est, diximus suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.